PELAGIUS

PELAGIUS
I.
PELAGIUS
Haeresiarcha, A. C. 415. Dequo vide sis Vossium de Historia Pelagiana, Monachus e M. Britannia oriundus, Scotus an Hibernus? Serpens Britannicus proin Prospero dictus. Monachus primô, aliquot annos satis laudabiliter vixit, secundum Augustin. et Chrysost. qui apostasiam eius multis lacrimis deflevit: quamvis non idem scribant Isidorus Pelusiota et Hieron. Ingeniô subtili et acri praeditus. magnô animi fervore contionatus est, styli elegantia et orationis flosculis auditoribus imponens. Philosophiâ quoque non leviter tinctus inflatusque, in Impeccabilitatis errorem primum incidit, crediditque cum Stoicis omnimodam ἀπάςθειαν. Dein Gratiâ IESU CHRISTI negatâ, viribus Liberi Arbitrii vitam aeternam acquiri posse, docuit. Horum deliriorum manifestus esse coepit primo in Oriente, A. C. 405. Romae dein: quâ a Gothis direptâ, cum discipulo Caelestio, in Africam traiecit, inde in Palaestinam delatus. ubi Epistolâ ad Demetriadem exaratâ, et librô de Natura editô, Ecclesiae se hostem aperte professus est. Praesulibus Diospoli, Palaestinae hac de re congregatis adulatus, effecit, ut absolveretur: irâque omni in Hieronymum effusâ, qui primus contra eum scripserat, quatuor libris de Libero arbitrio evulgatis, Augustino imponere conatus est. Sed ab hoc Viro Dei insigniter refutatus, a Conciliis Africanis condemnatus, ab Innocentio, Zosimo et Caelestino Episcopis Romanis excommunicatus, edictô tandem sollemni Honorii Imperatoris Româ cum asseclis pulsus, in patriam rediit: ubi a St. Germano Antissiodorensi et St. Lupo Trecensi, convictus et confusus, in haeresi periit. Praeter iam memorata, negavit Peccatum originale: post regenerationem, hominem impeccabilem esse, etiam Gratiam meritis quaeri asseruit, etc. verbô, totus Pelagianismus nihil aliud erat, quam Divinae Gratiae, non tantum extenuatio, sed abolitio ac negatio, in cuius locum Liberum arbitrium aubstituit ac naturales hominis vires. Unde impium illud dictum, A Deo habemus quod homines, a nobis ipsis quod iusti sumus. Itaque a Gratia derivabat nil nisi solum posse bonum: velle autem et agere a mero suspendebat hominis arbitrio. Statuebat etiam tres salutis vias: Ante Legem, homines salvos factos per Naturam deinde per Legem: postremo per Christum: quare et virtutes Gentilium opera vere bona et Deo placentia iudicavit etc. Discipuli eius Pelagiani, Conciliô Ephesinô condemnati, plurimos tamen sectatores habuêre, diversis temporibus, errorem adeo carni gratum facile amplexos. Hos egregie refutavit, hortatu Africae Conciliorum, Augustin. libris de Remissione peccatorum, de Spiritu et litera, de Gratia I. C. de Peccato Orig. contra Iulian. etc. Vide etiam c. 88. de haeret. in Occidente vero Hieronymus libris ad Ctesiphontem. Quoniam autem Originale peccatum negebant, hinc et Paedobaptismi usum non eundem cum orthodoxis agnoverunt: delirantes, non baptizari infantes in remissionem peccatorum, sed tantum, in regnum caelorum. Unde et alia quaestio orta de Statu parvulorum sine Baptismo Defunctorum, quibus Pelagiani regnum Dei negabant, concessô tamen iis extra regnum Dei salutis et vitae aeternae locô. Vide porro Prosperum Carm. de Ingrat. G. Hornium Histor. Eccl. cum Notis Leydeckeri, qui
non nisi Naturalismi fetum hanc pestem esse docet, ut et in voce Semipelagiani.
II.
PELAGIUS
Patritius, fub Zenone. Scripsit Homericum centonem, Historiam, etc. Ab Imperatore quam crebro a vitiis dehortari solebat, relegatus et strangulatus est. A. C. 400. Marcellin. in Chron. Cedren. in Comp. Zonar. in Annal. Item
Episcopus Oveti auctor Historiae a Weremundo 2. usque ad Alphonsum 8. Vasaeus, in Chron. c. 4. Item, Benedictinus Hispan. Cardinalis et Legatus Honorii 3. in Orientem. A. C. 1213. Mariana l. 12. c. 4. Spondan. in Annal.
III.
PELAGIUS
primus Rex Legionis; ex priscis Wisigothis oriundus, aliquandiu Saracenis in Hispania dominantibus subiectus fuit. Sed ab illis duriter habitus, iugum excussurus, Ducem se fecit Christianorum, qui in Asturiae montibus perfugium habebant. Ab his Rex electus, copiis comparatis, Saracenos vicit, primaque fundamenta iecit regnorum Asturiae, Legionis et Oveti, A. C. 717. feliciter imperans, usque ad A. C. 736. vel 737. Mariana, Histor. Hispan. Vasaeus in Chron. Roderici, ultimi Gothorum Regis, cuius lasciviâ Regnum eversum, cognatus peerhibetur. Nomen Regni certum non exstat, nisi quod in montibus Asturiae fuit, sedes quoque Regia certa nulla, in speluncis antrisque primam maiestatem exercente Pelagiô. Sub Alfonso demum I. cognom. Casto, Regia Ovetum translata, unde dicti Reges Oveti. inde sub Ordonio Legionem migravit, unde dicti Reges Legionis. Insignia Leo aureus in campo rubeo illustravit. Sed tota haec antiova Hispaniae Regum historia admodum obscura, incerta, dubia ac confusa, sicut ipsa Regna admodum exilia, donec progressu temporis magnam iterum Hispaniae partem Christiani Mauris eripuerunt. Molitus autem est Pelagius prima haec Regni in montibus Asturiae, Gallaeciae et Cantabriae, fundamenta, circa A. C. 716. Post quem, secundum Hispaniae Regnum in montibus Pyrenaeis condidit, Garsias Ximenius seu Innicus, circa A. C. 724. Georg. Hornius Orb. Imper. edit. 2. p. 270.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Pelagius — (ca. 354 ndash; ca. 420/440) was an ascetic monk who denied the doctrine of original sin, later developed by Augustine of Hippo, and was declared a heretic by the Council of Carthage. His interpretation of a doctrine of free will became known as… …   Wikipedia

  • Pelagius I —     Pope Pelagius I     † Catholic Encyclopedia ► Pope Pelagius I     Date of birth unknown; died 3 March, 561, was a Roman of noble family; his father, John, seems to have been vicar of one of the two civil dioceses , or districts, into which… …   Catholic encyclopedia

  • Pelagius II —     Pelagius II     † Catholic Encyclopedia ► Pelagius II     The date of whose birth is unknown, seemingly a native of Rome, but of Gothic descent, as his father s name was Winigild, died in Rome, 7 Feb., 590. He succeeded Benedict I, when the… …   Catholic encyclopedia

  • Pelagius — (griechisch: πέλαγος [n.] pelagos = „[offene] See“, „[offenes] Meer“, „Ozean“; latinisiert: Mann vom Meere) ist der Name folgender Personen: Pelagius (Heiliger) († 282/284), römischer Märtyrer (wahrscheinlich fiktiv) Pelagius (Theologe) (360–435) …   Deutsch Wikipedia

  • Pelagius II. — Pelagius II. († 7. Februar 590) war Bischof von Rom vom 26. November 579 bis zum 7. Februar 590. Pelagius II. war von Geburt Römer, sein Vater allerdings war Gote. Sein Pontifikat fiel in die Zeit der Bedrohung Roms durch die Langobarden. Nachdem …   Deutsch Wikipedia

  • Pelagius I. — Pelagius I. († 3. (4.?) März 561 in Rom) war Bischof von Rom vom 16. April 556 bis zu seinem Tode. Er entstammte einer römischen Adelsfamilie. Da er sich im Dreikapitelstreit – mit seinem Vorgänger Vigilius – der kaiserlichen Verurteilung der… …   Deutsch Wikipedia

  • Pelagius — Pelagius, I. Ketzer: 1) (eigentlich Morgan), Mönch, aus England od. Schottland, im 5. Jahrh., wandte sich mit seinem Schüler Cölestius um 400 nach Rom u. bei dem Einfall der Gothen in Italien 409 nach Sicilien u. von da nach Palästina.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pelagĭus — (P. Fr. Cuv.), Robbengattung, gebildet aus der im Adriatischen u. Mittelmeer lebenden Seemönchsrobbe (Phoca monachus Herm.) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pelagĭus — Pelagĭus, 1) Name zweier Päpste: P. I., 16. April 556 bis 3. (4.) März 561, ein geborner Römer, ward 536–545 päpstlicher Gesandter (Apokrisiarius) in Konstantinopel, in welcher Stellung er zur Verdammung des Origenes beitrug. Da er sich in den… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pelagius — Pelagĭus, zwei Päpste. – P. I., 555 560, erregte durch seine Unterwürfigkeit gegen Kaiser Justinian im Dreikapitelstreit ein Schisma in der Kirche des Westens. – P. II., 578 590, suchte vergebens dieses Schisma zu überwinden, nahm schon… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Pelagius [2] — Pelagĭus, Stifter der Pelagianer (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”